Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 527
Unproofread scanNot analysed yet
52 ta periodo paullo diutius cessant, quo tempore aegrota de quadam pectoris angustia quasi spasmodica, de distractione mediastini &de continua ad tussiendum propensione queri solet, Demum quamquam aegrota medicis praescriptis obsequium non deneget, stomachus, sive natura, sive ex antiquo vivendi more, in concoquendis cibis ita varius illi est atque mutabilis, vt qui uno die proficere visi sunt, noceant sequente, unde evenit, ut habenae diaetae severioris interdum remittendae sint: siquidem experientia compertum est, quod &ab Hippocrate dictum tenes, cibos ab aegrotante avide expetitos felicius, promtius &minore tumultu confici, utcunque paulo magis dyspepti videantur, quam qui concoctu faciliores esse censentur, si eos aegrotae palatum respuat. Est tamen modus indulgentiae nostrae, sunt certi denique fines, intra quos aegrota, nec reluctans, sese contineri facile patitur.