Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 534-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Meretur attentionem in praemissa morbi historia, quod humoris serosi ex mulieribus profluxio violentum partum &vehementiorem secundinae evulsionem exceperit, quale quid mihi in artis exercitio annotare licuit saepissime. Namque tali ratione non exigua utero inducitur laesio &atonia, quae plerumque majorem sanguinis affluxum &decubitum post se trahit, quo fit, ut serum per poros &meatus nimis patulos secedat, &copiose nonnunquam ex pudendis promanet. Augetur vero hic fluxus circa tempus mensium, quia nunc majori nisu &copia sanguis ad uterum confluit, aquo major ejus relaxatio sequatur necesse est. Dolor lumborum, qui fere individuus diuturnioris albi profluvii comes est, sanguinis stagnationi &distensioni vasorum tam spermaticerum quam hypogastricorum, quae sanguinem ad uterum vehunt &revehunt, debet adsignari. Namque difficiliori reddito sanguinis per uteri venas regressu, is ipse in vasis adducentibus accumulatur, eademque nimium distendendo partes adjacentes nervosas comprimit, unde doloris sensus. Quod curationem attinet, consilium dedi, ut per tres continuos dies pilularum mearum balsamicarum no. XV. birca decubitum, postero die vero mane dosis pulveris salino-nitrosi sumatur, id que aliquoties, interpositis semper aliquot diebus, repetatur. Pro potu praescripsi decoctum mastichinum cum pauxillo cinnamomi acuatum &inter cibos cum vino remixtum. Ad uterum roborandum exterius commendavi suffimigia ex sandaraca, mastiche, benzoe &cinnabari vulgari confecta, saepiusque inguinali regioni imponendos suasi sacculos herbis nervinis repletos &ex vino rubro coctos; interne vero eodem fine balsamum nostrum vitae cum tinctura tartari aequali portione remixtum cum infuso theiformi mane exhibere iussi. Quae methodus, subjuncto simul accuratiori vitae regimine, opem attulit exoptatissimam.