Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 535
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Generosa femina, viginti &aliquot annorum, temperamento praedita cholerico-melancholico, cui a primis puber tatis annis menses fluxerunt parciores &decolores, ante di midium fere anni circa menstruam periodum sat copioso muci albi ex muliebribus vexatur profluvio; unde mille malorum circa id temporis origo. Nam subinde gravis capitis dolor affligit &exquisitum refrigerationis sensum, als wenn ein Stuͤck Eiß auf den Kopf laͤge, inducit. Flatus hypochondria moleste distendunt, alvus est adstricta, urina secedit pallida, transpiratio fere nulla est, &circa vesperam horror invadit febrilis: extrema frigent, appetitus languet omnesque artus lassitudo &gravitas occupat. Ad expugnanda haec mala varia aegrotans adhibuit remedia, quae tamen, neglecto vitae regimine, parum vel nihil attulerunt levaminis. Ego igitur consultus primo omnium accuratam diaetam iniunxi, &ut aegra a cibis crassioribus, quos in deliciis habebat, sedulo abstineat, iusculisque utatur tenuioribus cum radice cichorei, petroselini, asparagi, graminis &c. decoctis; ad meliorem autem digestionem promovendam obtuli elixirium nostrum viscerale inter cibos adsumenDig mendum.