Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 54
Unproofread scanNot analysed yet
Iungitur autem, &quasi symptoma lethargo supervenit febris, quae mitior est magisque pulsuum semet exserit frequentia, &spiratione rara febrilique. Hinc discrepat a caro, qui saepius est febrium vel symptoma, vel consectarium, &sentiendi quoque impotentiam habet comitem. Differt etiam ab apoplexia, quae subito invadit, cum omnium &sensuum &motus voluntarii abolitione, ac stertore, citiusque necat, quam lethargus; quippe qui ultra septimum non raro producitur diem. VII. His morborum soporosorum historiis praemissis, addemus sectiones anotomicas, iis denatorum, atque tunc causarum perscrutationi studebimus. Pleraque nobis suppeditat solertissimus BONETVS, qui in anatomia eius practica, quam sepulchretum anatomicum vocat, Libr. I. per tertiam eamque integram sectionem, soporofis affectibus extinctorum anatomias exhibet. Ampla nimis foret recensio omnium, quae adducit, exemplorum; sufficiat, summa illorum allegasse capita. Sic invenit in plerisque serum copiosum per cerebri substantiam diffusum, ita tamen, ut pars eius potissimum exterior, seu corticalis cum meningibus, aquis fuerit inundata: &simul adnotat, quod in quibusdam interiora, Dis teriora, ac penetralia cerebri salvo cortice, extravasato sero repleta viderit, ea vero subiecta per totam vitam soporoso neutiquam laboraverint affectu.