Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 555
Unproofread scanNot analysed yet
mane calidum, dein frigidum biberet, atque in victu carnes tantum assatas &ex his confecta tenuiora juscula adsumeret vinique rubri Gallici, pontac dicti, haustum cum elixirii ex essentia corticum aurant. tinctura tartari &pauxillo olei macis conflati XL. gurtulis inter cibos Ad alvum apertam servandam commendavi mala caperet. Borsdorffiensia cum passulis cocta &prunellas; ante decubitum vero pulverem obtuli sequentem: rec. succini praep. drahniam unam, nitri purif. drachmam dimidiam, terrae catechu, corticis cascarillae ana grana XII. M. F. pulvis div. in doses IV. Demum quoque regioni pubis per noctem calide imponendum suasi sacculum fol. myrthi, lauri, flor. chamomill. roman. rosar. mastiche &succino repletos &ex vino rubro coctos. Nec dubito, quin aeger egregium inde percepturus sit levamen.