Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 555-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Intempestive in nostro casu adhibitum fuit oleum terebinthinae. Equidem tali remedio fluxus ad tempus sistitur, sed ex facili redit, ac saepe graviora accedunt symptomata. In curatione rite instituenda ego maxime omnium respexi ad aegrotantis naturam corporisque habitum, qui quum valde esset obesus, tenuiorem victum seu curam per inediam praescribere consultum putavi. Nisi enim commode subtrahatur morbi pabulum, parum vel nihil proficitur. Posthaec vero eo annitendum duxi, ut partes seminales nimis relaxatae &a tono suo dejectae roborentur, id quod tutissime perficitur remediis tam internis quam externis supra commemoratis. Aa aa 2 OBSER556 CAP. XVII. De gonorrhoea benigna &virulenta.