Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 558
Unproofread scanNot analysed yet
Qua methodo fluxio quidem ad tempus compescitur, sed materia vitiosa circa loca adfecta intus retinetur, unde novi mali fomes perpetuo in corpore latitat, 2) Accedit, quod in nonnullis subjectis gonorrhoes perperam curata partium seminis secretioni vacantium magnam post se relinquit infirmitatem, quae postea facile ab impurorum humorum copia, a balneis nimisque refrigerantibus, vel corpus humectantibus &alio modo debilitantibus, imo ex morbo vel aetate invalescit, ut hinc eiusmodi involuntarium seminis profluvium vel in extrema aetate non raro contingat. 3). Non dubitandum, quin in nostro hoc easu crebriores injectiones, sicuti omnia topica imprudenter applicata, fuerint perniciosissimae. Etenim prius per convenientia interna remedia humorum vitiosorum correctioni, evacuationi &a loco affecto derivationi prospicere debet medicus, quam ad externa progreditur; alioquin damnum infert vix ulla medicina reparabile.