Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 558-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO IV. Qui viginti annos habet iuvenis generosus ex impuro coitu sibi saniosum ex genitalibus contraxit profluvium, ad quod abigendum chirurgum consuluit, qui praeter purgantia saturninis, ut tinctura antiphthisica Grammanni &pulvere quodam ex corall. osse sepiae, succino, terra figillata &magisterio saturni composito fluxum compescere tentavit; &substitit quoque, sed mox aeger acerbissimis adfligebatur ventris torminibus, ut humi serpere, &corpus miris subinde modis torquere cogeretur; alvus simul erat constrictissima &perpetuus sed irritus ad vomendum conatus. Intermittebant quidem singula haec mala per aliquot horas, sed statis quasi periodis eadem CAP. XVII. De gonorrhoea benigna &virulenta. 559 dem vehementia revertebatur. Ego igitur in consilium adscitus, clysteres infundere iussi mere oleosos, aegrum in balneum descendere &fomenta abdomini applicare suasi. Interius vero decoctum mannatum &rhabarbarinum cum oleo amygdalarum dulcium per vices adsumendum obtuli. Alvo sic aperta, flatibus discussis, ingentique sordium expurgata copia, singula quidem remittebant symptomata, sed, quod memorabile est, molestus seminis fluxus redibat.