Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 560
Unproofread scanNot analysed yet
tur; &si incrementa sumit talis exulceratio, febris accedit lenta &hectica, dolor capitis artuumque exquisitissimus, virium jactura, vigilia &ipsa denique mors. Quodsi vero incidunt haec mala, tuta &utilissima deprehendi primo infusa herbarum vulneraria, qualia ex veronica, agrimonia, urtica mort. mentha, melissa floribus hyperici, ficubus &c, optime conficiuntur. Dein pro potu praescripsi decocta temperatiora &quandoque tincturam tartari vel antimonii minus acrem cum balsamo de Copaiva permixtum, nec non pulveres ex osse sepiae, semine lycopodii, corall. &aliquot nitri purif. &cinnabaris granis compositos cum emulsione semin. IV. frigid. obtuli. Nec demum omittendas duxi injectiones, quae ex aqua d arquebusade cum aqua calcis vivae, plantag. spermat. ranar. optime conficiuntur. Omnium tamen remediorum vires longissime superant aquae Spadanae, jam olim ab Henrico ab Heer in tali casu valde commendatae, si per aliquod tempus cum debito regimine adhibentur. Plures notabiles observationes occurrunt in Consult. medicinal Tom. III. Sect. III. casu XLIV, usque CII.