Latin
OBSERVATIO IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 559
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. 1) Saevissima illa, quae enumeravimus symptomata non aliunde arcessenda sunt, quam a temerario medicamentorum seturninorum usu, quorum tanta vis est ac vehementis, ut teneras ventriculi &intestinorum membranas nerveas spastice crispando ac constringendo, motum &tonum peristalticum plane invertant, adeoque efficiant, ut sanguis intra sensibiles intestinorum tunicas subsistens rosiones, inflammationes &spasmos concitet atrocissimos. 2) Illud adhuc notandum venit, quod sedatis istis intestinorum spasmis, alvoque reserata, seminis profluvium redierit, aperto indicio, per consensum quasi &sola generis nervosi constrictione talem fluxum antea fuisse cohibitum. OBSERVATIO V. Coronidis loco adhuc commemorare placet, quod non ra-Observatio circa laesioro miasma venereum, nisi tempestive avertatur, ipsam vesicam afficiat eiusque tunicas internas arrodendo, non modo dolo-nes vesicae in gonorrem &spasmum inibi excitet intolerabilem fere, sed &dysuhoea in veriam inducat, unde urina cum copioso sedimento purulento, terata, quod in fundo conspicitur, emittitur, Neque renes omnino sunt immunes, sed quandoque magnam contrahunt labem, ut chylosa &nutritia materia simul cum urina secernatur; 560 CAP. XVII. De gonorrhoea benigna &virulenta.