Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 57
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc dum in uno cerebri fit loco; in altero tamen a sanguine per febrilem motum celerius agitato, iugis fluidi nervei perennat secretio; quae, quo est copiosior, eo magis vigilias inducit, nec praesentem ad somnum proclivitatem in actum deduci finit. Quicquid igitur in febribus acutis sanguinis orgaimum adaugere, eiusque copiosiorem ad caput progressum adiuvare valet: illud remote ad coma vigil inducendum contribuit; veluri sunt remedia spirituosa, calidiora, alexipharmaca, regimen iusto calidius, refrigeratio extremorum in variolis. XI. Qua coma vigil ratione iungi queat hemiplexiae; explicatu Comatis facillimum est. Si enim perpendimus, in eo affectu nervorum vigilis in principium in uno latere tantum comprimi, &sic influxum bewiplexia fluidi mobilissimi in unum duntaxat latus impediri, altero immu-obvii aethioni; mox quoque intelligemus, quod in uno loco &latere pervi-logia. gilii, in altero somnolentiae, ex quibus componitur vigil coma, latere possit caussa: eo quod succus nervosus denegata in uno latere secretione ad alterum eo copiosior feratur; quod inter alia integri lateris convulsivae testantur agitationes. Verum cur non omnes hemiplectici sunt comatosi? Legas, quae §. VII. ex BONETO allegavimus, &invenies, solam principii nervorum compressionem non secum semper habere soporem, nisi simul corticalis cerebri substantia fuerit vitiata. (Hossim. Syst. T. IV. P. 4.) XII. Coma somnolentum, frequentior profecto, quam lethargus &afebre semper vacua affectio talem habere debet caussam, qua transitus fluidi nervei ex cortice in medullam non in uno loco, sed per totum impediri potest cerebrum.