Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 58
Unproofread scanNot analysed yet
1) Talis est nimia relaxatio canalium sanguinem per cerebrum vehentium, ob quam nec sanguis vegete progredi, nec satis fluidi secerni potest: sicut fere fit in senibus plethoricis. 2) Sanguinis, praesertim spissi ac impuri difficilior per caput circulatio, &inde pendens cerebri compressio. Hinc plethorici sunt somnolenti, hinc scorbutici, &hypochondriaci hunc frequenter incurrunt soporem, eoque magis, cum per imi ventris spasmos humores eo copiosius compellantur ad caput: hinc quoque petenda comatis somnolenti ratio, quod, teste RIVERIO, pueris lumbricis vexatis nonnunquam evenit; siquidem hoc in casu per abdominis spasmos vitales succi coguntur ad superiora. Hinc valde plethorici, accedente caussa sanguinem nimium commovente &expandente, ut ebrietate, profundo immergi solent sopori, eoque plane necari. 3) Seri nimia per membranas cerebri, illudque ipsum collectio ac plane extravasatio: unde aurium manationum, coryzae, ulcerum improvidae suppressiones, &exsiccationes, ad id morbi genus contribuunt; nec rarum est, ischuriam seu plenariam urinae suppressionem presso pede coma sequi somnolentum, quod restituto urinae fluxu, protinus cessat. XIII. Cari prima species, quae in principio, aut vigore febrium acutarum maxime synocharum nonnunquam, nec nisi in valde plethoricis, occurrit, dependet ex nimia sanguinis abundantia &ebullitione, qua cerebri &eius membranarum vasa adeo expanduntur, ut comprimant mollem cerebri substantiam, &nervosi succi introitum in medullam per totum impediant caput: unde succus ille per cerebellum in partes, functionibus vitalibus praefectas eo copiosior impellitur, cordisque systolem efficit vehemenGoogle tized b mentiorem.