Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 60
Unproofread scanNot analysed yet
Distinguitur vero lethargus a caro, dum lethargici excitati Est quoque discrimen inter respondent, carorici vero minus. apoplexiam &soporem; nam in illa respiratio est difficilis ac desinit in paralysin, quod non fit incaro. Differt quoque a syncope, in qua pulsus parvus vel admodum obscurus &languidus ac facies cadaverosa; caroticis pulsus magnus &validus est, &color faciei potius floridus. Neque minus differt a praefocatione uterina, quod praefocatae sine omni respiratione sunt, &postea intelligunt &recordantur; in caro autem in paroxysmo nec intelligunt, nec recordantur; oculos semper clausos habent, &si aperiunt statim claudunt. XVII. Quemadmodum ex dictis speciales &proximae affectuum soporosorum caussae clarissime perspicientur: in generatim sciendum est, quod iis producendis aptissima sint omnia, quae ad difficiliorem humorum per vasa cerebri &miningum circulationem, eorumque stagnationem conferunt, &vim vasoQuo nomine rum membranarumque elasticam labefactant. remotissimis caussis accenseri merentur corpora cacochymica, cachectica, scorbutica, viribus defraudata, a nimio moerore, tristitia, vel diuturno morbo, enormi sanguinis profusione debilitata: abusus potuum inebriantium, spiritus vini, cerevisiae valde spirituosae &lupulatae, frequens crapula, habitatio in conclavi humido, ubi densus vappidusque aër est, nec non aëris humida ac nebulosa, zephyri flatu praegnans constitutio hiemalis tempestas, &tabaci abusus, §. XVIII. Praeterea quam saepissime in praxi licet observare, in sub. Continuaiectis sanguineis, sanguineo phlegmaticis, obesi habitus, sen-tio caussaguine plenis ab haemorrhoidum, mensium, &cujuscunque hae-rum remomorrhagiae solennis ac criticae suppressione, coma somnolentum, tarum.