Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 59
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc cognitu facillimum est, cuncta exaestuantia, ac commoventia remedis in iis febribus adhibita, nec non intermissam venaesectionem; remotius narcoticorum, ad conciliandum somnum, inepte exhibitorum abusum proximius ad carum in febribus producendum, multum conferre. XIV. Ad cari alteram, quae post superatas fere acutas febres sequi- Cari eiustur, speciem plures contribuunt caussae. Non enim ignorari opor que secuntet, per febrile incendium tam fluidas, quam solidas partes mi-dae &terrum in modum alterari: solidae scilicet a naturali vigore &toni tiae specie deiiciuntur, fluidae vi continui attritus resolvuntur, &in crasin aethiologia. oeconomiae vitali non nimis amicam transeunt. Nemque humidior ac generosior succorum vitalium pars, non accedente povo nutrimento, dissipatur perque varia loca e corpore proscribitur: &hinc fluidi nervei penuria, lymphae serique vappids, &quasi gelatinosa consistentia, ipsiusque sanguinis coagulum resultat. Concurrentibus igitur 1) vasorum debilitate, 2) nervei succi penuria, 3) cerebri compressione a sanguine difficilius per illud progrediente facta non fieri potest, quin sopor praeternaturalis, cum sensuum imminutione suboriatur. Quod eo fit facilius, si per febrim potentiora pharmaca, solidas partes debilitantia, vel plane narcotica fuerunt adhibita. Et si haec fluidorum solidorumque vitia nimis invaluerint, uti fere in tertia cari fit specie: subsistunt tandem coagulati inertesque succi in debilitatis vasis, extravasantur, &sic vix evitabilem accersunt mortem. XV. Lethargi denique sunt eaedem caussae quas comati somno-Lethargi lento tribuimus, nisi quod in eo graviores sint, ac profundius aethiologia. corticalem cerebri substantiam penetraverint, adeo ut non sopor tantum inducatur, sed sensus quoque externi &interni elanguescant. Cardo rei in eo vertitur, quod in comate perinde ac caro nulla adhuc existat sanguinis vel seri extravasatio, sed haec demum tanquam effectus producatur, &in apertis post mortem craniis conPraesto potius in iis soporosorum affectuconspiciatur. um speciebus est circulus sanguinis per vasa meningum, &cerebri corticalis valde debilitata difficilis, eiusdemque plus minus ferosi stagnatio: atlethargus pro caussa agnoscit vel seri tenuioris per arteriarum poros factam secessionem, vel plane extravasationem. XVI.