Latin
ENARRATIONES MOREORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 69
Unproofread scanNot analysed yet
Quam scenam paroxysmi septies ludebant, &omnes, quae ad somnum propellendum adhibitae erant, medicinas volatilea, purgantes &excitantes spernebant; adeo, ut maiora potius sumerent incrementa. Vocatus ego tribus ante paroxysmum horis lene dedi emeticum, quod aquae menthae unciam unam, tartari emetici grana duo, syrupi cinamomi drachmam unam habebat: quo sumto, miram colluviem pituitae leniae ac viscidae nec non bilis valde crassae, oleaginosae, &ut dicunt vitellinae evomuit. Sequens paroxysmus longe fuit mitior, &quod notabile, sopore caruit. Hinc idem remedium, imerjectis aliquot diebus repetitum, una cum aliis antifebrilibus &febrim &soporem prorsus fugavit. EPICRISIS. Si soporis, qui febrem nostram comitatus est, nomen indagemus; illum ad cari titulum referendum esse, quivis facile iudicabit, qui soporosorum affectuum supra positas historias legerit. Carus autem hic non nisi sympromaticus est, &una cum ipsa febre saburram biliosam &pituitosam, primis in regionibus stabulantem, pro caussa agnoscit. Quum enim in febribus intermittentibus, maximeque tertiana omnes circa primas vias sitae nervosae ac membranaceae partes spastice constringuntur: non potest fieri quin succi vitales copiosius ad caput compellantur. Quod quia a praegressis moerore, vigiliis, &vini absynthiaci usu in praesenti aegro nimis debilitatum videtur; stagnantes in cortice cerebri humores facile potuerunt soporem concitare; qui refluente sub paroxysmo caloris a capite per totum corpus sanguine, sponte cessavit. Prorsus igitur curaturo hunc affectum incumbit, ut spasmi primarum viarum caussam, quae est saburra bilioso viscida, removeat; quod ope vomitorii brevissima fieri potuit via.