Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 70
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Vir temperamenti sanguinei, habitus spongiosi, in locis degens paludosis, &crasso crudoque utens victu, febre tandem intermittente corripiebatur: quacessante, totum corpus admodum languebat, crura magno dolore, tantaque lassitudine afficiebantur, ut vix incedere potuerit, urinae absque siti &molestia rufescebant, &arteriarum pulsus erant debiles. Brevi vero post in praeternaturalem incidit somnolentiam, qua interdum per totam fere diem alto sopore obrutus iacebat, dein vero per aliquod tempus iterum vigilabat. Opposita huic malo remedia fuerunt succus nasturtii aquatici, cum iusculis crebro sumtus; spiritus cochleariae cum spiritu salis ammoniaci mixtus, &per intervalla aqua vitae emetica, quae sursum &deorsum copiosam eduxit saburram. Praeterea a vino abstinuit, &pro potu ordinario decocto satureiae, maioranae &chamaedrios cum passulis confecto usus fuit: indeque fugata somnolentia, pristinam recuperavit valetudinem. EPICRISIS. Praesens affectus omni iure nomen comatis somnolenti scorbutici tuetur; quod nimirum ab humoribus viscidis, lentescentibus, &impuris, per minutissima cerebri vascula difficulter progredientibus, ibidemque stagnantibus suos mutuatur natales. Eidem scorbuticae succorum diathesi reliqua, quae soporem antecesserunt, debentur symptomata, nimirum febris intermittens, urinae rufescens absque fiti &calore color, corporis lassitudo, crurum dolor, pulsusque debilitas.