Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 7
Unproofread scanNot analysed yet
Plures medicorum obstructionem nervorum accusarunt; sed eam locum habere non posse, vel ipsa tam tubulorum nervorum, quam contenti in ipsis liquidi subtilitas docet; id quod fusius demonstravit BARTHOLOMAEUS de MOOR Path. Vera potius caussa est vel solutio continui nerveorum, uti in vulneribus, aliisque violentis contingit laesionibus; vel compressio aut nervorum ipsorum, aut principii eorundem, aquacunque re ipsis praeter naturam incumbente facta. Quum vero unicam hanc omnis nervorum resolutionis statuamus caussam; ea tamen diversos producere animadvertatur effectus: videndum, in quo diversitatis consistat fundamentum. XII. Hoc nimirum unice in loci, qui fovet mali caussam, diverfiSedes apotate, quaerendum esse; &ratio suadet, §iones anatomicae his plexiae &morbis peremtorum testantur. Omnes enim, qui observatiohemiplenes ejusmodi consignarunt medici, ut WILLISIVS, BONE- xiae, cun TVS, WEPFERVS, probe annotarunt, quod in apoplexia desectionibus functis, vitium nunquam non in cerebro, ejusque ventriculis, iis morbis nec non in cerebello obhaeserit. Conf. bini notabiles casus de peremtoapoplexia lethali, altera ex hydrope cerebi, altera ex sanguine rum. in illo extravasato, quos BRVNNERVS in A. N. C. an. I. dec. Contra vero in hemiplecticis alIII. obs. 153. &154. recensuit. terutrum medullae spinalis principium, vel extravasato sero inundatum, vel tumoribus compressum fuisse iidem perhibent auctores. De seri ibi facta extravasatione, BONETVS sepulchr. L. I. Sect. XV observi iones recenset; tumorene nicaceum ibi viderunt WEPFERVS in auctario hist. XIV. &BRVNNERVS I. cit. obs. 154. Silentio praetermittemus abscessus, vulnera, ulcera &c. quae medullam spinalem afficiendo hemiplexiam, cerebrum penetrando, apoplexiam producere observantur.