Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec si ex anatomia repetamus, nervos vitalibus functioDig nibus destinatos ex cerebello; sensibus tributos ex basi cerebri, &motibus voluntariis sensuique tactus dicatos, maximam partem ex medulla spinali propullulare: facile colligere poterimus, in omni apoplexia caussam nervos comprimentem, intra cerebrum; in paralysi vero intra medullam spinalem; &speciatim in hemiplexia circa alterutrum medullae principium consistere. XIII. Inter caussas vero, quae compressionem nervorum in cereCaussa mebro efficiunt, &tenuissimi ac nobilissimi liquidi in eos influxum diata apo intercipiunt, principem fere stagnatio &subsistentia sanguinis in plexiae le vasis membranarum cerebri locum tuetur; quae ex valde impevioris, sandito ejus per venas &sinus venosos libero circuitu &reditu guineae. versus cor pronascitur: Nam cum sanguis majori nisu &impetu ad caput fertur, quam ut aequali proportione in venas recipi possit, ob vasa nimium distenta &expansa subsistit, quod potissimum in plethoricis, hypochondriacis, nephriticis &hystericis ob violentos inferiorum partium spasmos evenit. Nascitur hac ratione interdum levior apoplexiae species, quam spasmodicam nominare consuescimus, eo quod remittentibus spasmis, &derivata sanguinis &humorum mole versus inferiora, liberiori sanguinis circuitu per vasa restituto vis mali mox remittere solet; quod potissimum fit mature secta vena, &alvo per clysterem aperta. Sub hoc paroxysmo plerumque facies rubet, pulsus adest celer &plenus, motus &sensuum est abolitio, &sudore interdum corpus totum diffluit. XIV. Quod si vero haec stagnatio diutius obhaeserit, &in subCaussa mejectis sero abundantibus contigerit: secedunt sensim succi tediata aponuiores serosi per porulos vasorum praeter naturam expansoplexia &rum, incumbunt nervis, eosque comprimunt. Hoc si fiat in basi homipleria sorosa. cerebri, nascitur apoplexia, ejusque alter gradus juxta §. VI. quae delabente ad alterutrum medullae spinalis crus sero post se relinquere solet hemiplexiam. Haec ex eadem caussa, sine praevia gignitur apoplexis, si serum a stagnante cruore secedens protinus ad medullam decumbat spinalem.