Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Vir robustus sexaginta annorum, victui crasso adsuetus alvi adstrictioris, per longum tempus moerori indulgens, singu lis ferme mensibus erysipeleaceum in crure sinistro tumorem pati solitus fuit. Tandem hieme existente sicca idem exan thema, sed paullo languidius erupit, &perpetuo dormiendi iunctum fuit defiderio; clausi semper erant oculi, pulsus magnus, facies rubicunda, &tertio post die pes niger tumidusque adparebat, adeo ut sphaceli periculum immineret. Consultus ergo medicus affecto pedi adplicuit epithema, ex floribus sambuci, myrrha, bolo rubro, cerussa, camphora, aceto atque vino confectum; cujus adplicationem cum profundior exciperet somnus, ad hunc discutiendum sal volatile cornu Verum auctus inde potius est sopor facie cervi praescripsit. tumida, rubicundaque existente, &quum artuum iactationes accederent, alter medicus exinde mortem praenunciavit, quae paullo post est insequuta. EPICRISIS. rectissime Hippocrates, solertissimus naturae observator eo tanscribit, quod senes, qui saepius erysipelate tentantur, fit comdem moriantur. Erysipelas enim rarissime fine febrili motione, &quo magis plethorica vel cacochymica invadit corpora, velut sunt senilia, eo gravioribus, quin saepe funestis, stipatum est symptomatibus. Ex his periculosum valde est coma somnolentum; quod sanguinis maiori ad caput propter insultum febrilem raptui debetur, eo maiorem incutit metum, si materia erysipelacea vel ob imbecillitatem naturae, vel per male seriatas artes retropulsa fuerit. 2) Erravit itaque medicus, quod in praesenti affectu, qui neutiquam ab humore frigido, tenaci, sed sanguinis ebullitione &raptu ad caput, testibus pulsu magno, vultusque rubore, ortum traxit, calidioribus medicinis, ut est sal volatile, pugnaverit. Hinc enim factum est, ut sanguis magis commotus, &sopor profundior fuerit redditus. Consultius fuisset, cucurbitulis cum scarificatione cervici appositis molem sanguinis imminuisse, &deinceps ad temperandum aestum, materiamque peccantem per transspirationem successive excutiendam, nitrosa cum pauxillo camphorae &pulveribus bezoardicis exhibuisse, &externe cataplasma ex aceto rosaceo, camphora, spiritu rosarum &oleo ligni rhodii capiti &temporibus adplicuisse.