Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 71
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum vero hanc humorum impuritatem diaeta crassa, cruda, &habitatio in udis palustribusque locis generavit: ita eandem magis adauxit febris intermittens, cuius calore sulphurea &spirituosa sanguinis portio dissipatur, &lenti vapescentesque remanent succi. Hinc non sine egregio fructu oblata fuerunt ea remedia, quae sanguini blandam reddunt spiritu. entiam, viscidos humores incidunt, &languidas partes ad motum refuscitant. Et hac quidem laude superbiunt antiscorbutica usu recepta, uti sunt trifolium fibrinum, nasturtium, cochlearia, beccapunga &c. Neque tali in casu alienum est, blandum exhibere emeticum; quippe quo &saburra è primis regionibus evacuatur, &nervosae partes in motum eriguntur. Externis enim remediis in omnibus, quae a scorbutica sanguinis diathesi proficiscuntur, affectionibus parum proficimus.