Latin
v
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 v
Unproofread scanNot analysed yet
Neque haec veritas antiquos rei medicae scriptores latuit, ex quibus vel unicum Cornelium CELSVM in testimonium vocare lubet, cuius verba, quibus libro III. praefatur, non alienum puto hic recensere: In nullo quidem, inquit, morboplus ars, quam natura sibi vindicare potest, utpote cum repugnante natura nihil medicina proficiat; magis tamen ignoscendum medico est, si minus proficiat in acutis, quam in longis: ibi enim breue spatium est, intra quod, si quod auxilium non profuit, aeger ex stinguitur, hic deliberationi &mutationi remediorum tempus patet. Ad hoc adsertum paulo clarius intelligendum multum iuvabit, quando ad naturam, quae ab antiquissimo artis nostrae parente in pluribus locis morborum medicatrix salutatur, attentius advertentes, quid possit quidque valeat in acutis &valde gravibus affectionibus, rite perscrutemur. Naturae autem nomine hoc loco non sapiens quoddam, corpori animantium insidens &functiones ejus dirigens principium; sed nos in felicioris seculi medici luce constituti, nihil aliud, quam iugem ac perennem sanguinis &humorum per compagem corporis mere vasculosam in orbem motum, a cordis &vasorum omnis generis systaltica vi dependentem intelligimus; cuius beneficio corpus in se corruptioni expositum per continuam heterogenearum partium subtractionem a putredine vindicatur.