Latin
vi
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 vi
Unproofread scanNot analysed yet
Et hic motus vere vitalis, qui a rebus &causis mere naturalibus &externis potissimumque ab aere &alimentis, recte id pronuntiante HIPPOCRATE, proficiscitur, non modo sanitatem conseruat, sed etiam ad sanationem morborum multum valet. Nam intensior &eelerior in acutis redditus ipsam causam, quae febrem inducit, breui &certo tempore, per congrua emunctoria eam expellendo, tollit &saepius aegritudines periculi plenissimas, ipsam pestem, inflammatorias &exanthematicas febres, sua sponte, parum adiuuante medico, feliciter persanat. Res vero longe aliter se habet in longis affectionibus, ubi languidior &tardior sanguinis circuitus ad ingignendos morbos, accumulando materiam excrementitiam, multum contribuit. Tantum enim abest, ut caussae morbificae, altius vitalibus partibus insidenti, elidendae &foras eliminandae sufficiat, ut omnino opus sit medico, qui consilio &auxilio succurrens efficacibus remediis materiam valetudini infensam ad excretionem praeparet, pertinaces obstructiones soluat, &sanguinis segniorem motum augendo, per aperta emunctoria, quae noxia sunt proscribere contendat.