Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 101
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod chronicum hoc exanthema longe maiori In chronica pruritu &ardore stipatum atque molestum sit, quam album maior peccat salina acricum rubro mixtum: id quod certe nonnisi salinis &acribus, sen monia, quam sibilem cutis substantiam pungentibus particulis tribui potein alba. rit. Eandem porro salinam numorum acrimoniam conspectius arguunt, haec, quae multiplici experientia comperta habemus. Videlicet saepius obseruauimus, quod aquae salutares dulces, salini elementi &purgantis facultatis expertes, vt sunt nostrae Lauchstadienses, a purpura habituali detentis potae, insigniter aluum vacuent, &primis diebus, sex, vel octo quotidie sedes moueant, materia secedente tam acri, vt anum etiam arrodat, quum elapsis aliquot diebus, gradatim purgans effectus exspiret, neque si insequenti anno potatio repetatur, aluum deiiciens operatio eandem subsequatur. Neque reticendum nobis videtur, quod in purpura contumaci chronica scorbutica, post vsum lactis vel aquarum mineralium temperatarum, non sine insigni emolumento balneum ex aqua dulci pluuiali suaserimus; ita vt hoc aliquoties admisso, omnis punctura, omnis pruritus, omnis ardor in cute demeretur &efflorescentiae disparerent: indubio testimonio, contemperata interius humorum acredine, &euocatis per relaxatos in balneo poros, quae sub cute obhaerescebant, acribus recrementis, ipsum morbum abactum esse &persanatum. §. XVIII. Nunc vero reddenda erit ratio, quare nullum exantheRatio, cur purpura crema sanatum, tam facile tam crebro reuertatur, quam ru bro recurrat, bra purpura, sic dicta scorbutica. Duplex autem nobis videtur subesse caussa: tum quod cutis tonus in hoc morbo valde laedatur &destruatur, tum etiam, quod purpurae saepius repetentis subiectum &sedes sint glandulae conglobatae. Quemadmodum enim cutis vniuersale omnium humorum emunctorium praebet, &ad sanitatem tuendam vsus est longe praestantissimi: ita, maxima etiam certe est noxa, quae vitiata hac officina, in valetudinem redundat. Facile tamen vitium patitur, &plura sunt, quae labem ipsi inferre possunt.