Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 102
Unproofread scanNot analysed yet
Nam instratum hoc corpori integumentum, non solum ex filamentis extremitatum neruorum sensibilioribus, componitur, sed etiam ob implantata extrema arteriolarum, subtiliorem exhalabilem materiam vehentium oscula, totum tubulosum &poris peruium est: eaque propter, tam quoad suos tubulos &poros, quam quoad substantiam suam, non tantum subtiliori dilatationis &constrictionis motu ac tono, verum exquisitiori etiam sensu pollet. Hinc quo maior cutis est sensibilitas, eo facilius etiam iniuriis affici &vigens in illa motus peruerti potest. Inprimis ad aeris frigidi porealis, vel australis humidi calidi allapsum, facile alteratur, constringitur nempe vel relaxatur, &verum hygrometron microcosmicum constituit. Externae quoque caussae, quae laedunt, pungunt, vel scindunt, aut acrimonia rodente praeditae sunt, nec non medicamenta acriora, nimis calefacientia, refrigerantia, pinguia &inuiscantia, naturalem huius integumenti tonum interpolandi, quin plane subuertendi, eximia pollent facultate. Mutato vero hoc &destructo, non potest non grauiter simul laedi, saluberrima per hujus colatorii ostiola succedens perspirationis excretio, XIX. Quod si itaque aliquoties compages &conformatio cutis vasculosa &fibrosa laesa, &tonus eiusdem, cuius beneficio materia recrementitia foras per exhalationem dimittitur, bonique succi reuehuntur, fuerit dirutus: praua vtique dispositio &imbecillitas fibrillis inducitur, &firmius insinuatur, vt deinde quam facile impuri humores eo adducti, rursus debili huic parti impingantur ibique subsistant.