Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 103
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe quam pertinaciter praeternaturalis eiusmodi ad stagnationes dispositio cuti insidere soleat, &quam aegre submoueatur, luculenter testatur gutta rosacea, quippe quae, laesa pariter grauius, copioso deposito ichore, &deprauata tenera &tubulosa cutis in facie textura, difficulter sanationem admittit &funditus exstirpatur. Quare quum frequentiori purpurae ad cutim accessu, eius tonus, motus, robur &textura canaliculosa admodum immutetur &corrumpatur; non mirum est, si collecta ibi de nouo excrementitia materia, idem morbus iterato producatur &purpura efflorescat. XX. His igitur expositis, quae ad demonstrandam vtriusque Su iecta purpurae purpurae causam materialem necessaria visa sunt; proximum sunt naturae iam est, vt, quae remote ad eius generationem conferunt serosae. explicemus: quod quidem non melius fieri posse confido, ac si subiecta purpurae considerantes simul ostendamus, a quibus causis huic morbo fiant obnoxia. Primo autem notari velim loco, quod ii, qui sero plus abundant, quam sanguine, vt infantes &feminae, quae spongiosum gerunt habitum &temperamentum sic dictum phlegmaticum obtinent, purpurae, praesertim diuturnae, quam maxime sint obnoxii: ita tamen, vt quo magis exundantes serosi hi humores a puritate &blanda sua natura ac temperata schesi discedant &sorditie conspurcatae sint, eo difficilioris quoque sanationis, eoque magis ancipitis successus morbus exsurgat. XXI. Deinde, experientia compertum habemus, imbecillioris Feminae sensibiliores &maxime &sensibilioris naturae feminas, nec non quae vires, quocunque ob graues animi aegritudines, inprimis diuturnum moerorem, modo aebiliattriuerunt, vel cum nimis prodigis sanguinis, sub abortu aut tata. mensium excessu, profluuiis effuderunt, vel etiam praecedente quodam diu affligente morbo perdiderunt, purpurae tam chronicae, quam acutae &febri miliari malignae, esse expositas. Nam in infirmis &debilibus eiusmodi corporibus, lymphatici, blandi, nutritiui humores, perquam facile alienam indolem &spurcitiem contrahunt; eo quod labefactato solidorum robore, lentius progreditur fluidorum cursus, &impedito legitimo secretionum &excretionum successu, cruditatum &sordium in corpore sentina gignitur &coaceruatur. §XXII. Maxime omnium vero puerperis, febris, miliari purpura stipata, nostris potissimum in oris familiaris &saepius funesta est. Erumpit haec ipsa tertio plerumque a puerperio die, quo febris lactea prodire solet, interdum tamen septimo, quandoque etiam decimo quarto demum die, inuadit. Quod si igitur huius ortum &caussas peruestigatius paullo scrutari velimus, nullae prorsus praetermittendae erunt circumstantiae, quo illarum beneficio, ad intimam eius naturam &veram genesin pernoscendam peruenire possimus.