Latin
113
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 113
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXIV. Et quamuis allatae a nobis sententiae, de luis purpureae origine, refragari videatur, quod teste WELSCHIO dissert. de purpura Lips. iam ante sexaginta annos hic morbus Lipsiae innotuerit, quo tempore potus theè &coffeè ignotus adhuc fuit &inusitatus: eadem tamen neutiquam exinde euertitur, quum asseramus, potus calidos, inque primis fabarum coffeë, non tam materialiter, quam potius formaliter ad genesin purpurae concurrere, dum videlicet ob crebriorem ex ipsis confecti &calide assumti potus vsum, impuritates primarum viarum, aluo adstrictiore reddita, ipsi sanguini insinuantur. Deinceps, si paullo curatius victum, diaetam ®imen, quibus feminis grauidis &puerperis, Lipsiae degentibus, illo quo purpura exorta est tempore, vti moris fuit: omnia ita comparata fuisse luculenter patet, vt morbus hic optimo iure inde deduci possit. Noto enim notius est, quod tamen citra iniuriam florentissimae &inclutae hujus vrbis incolarum dictum volumus &intellectum, feminas eam inhabitantes, voluptatibus admodum obsequi, desidiosam agere vitam, somno longius indulgere, "idie fere dulcibus, horaeis farinaceis, cum butyro &saccharo frixis, cibis vti, alui esse adstrictioris &copiosas sub ingrauidatione colligere impuritates, eamque Pesob caussam fluore etiam albo frequentissime diuexari. sima (Hossm. Syst. T. IV. P. 5.) sima praeterea consuetudine receptum tum erat, vt puerperas non solum arctius lecto adstringerent, sed etiam conclauibus calidis macerarent, primisque puerperii diebus iuscula &potum nonnisi feruida iis exhiberent, neque tamen aluum, per multos dies adstrictam, clystere, vel laxante soluere, neque etiam lochiis subsistentibus sanguinem euocare auderent.