Latin
114
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 114
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe, si quis haec omnia probe expendet &conferet cum iis, quae in superioribus fusius exsequuti sumus, hal ebit vtique caussam, quare in hac vrbe ante vsum potus coffec, hoc exanthematum genus fuerit exclusum. Id quod experientia etiam postmodum luculenter confirmauit. Posti a quam enim nocumenta dedere documenta, &abrogato aestuoso puerperarum regimine, laxantia &venaesectiones admittunt, longe minor ibi est huius exanthematis prouentus, minus eius pepericulum, minorque inter puerperas strages. Quamuis igitur potus coffeê non incusari possit, quod Lipsiae purpuram genuerit: id tamen nullo poterit negari modo, quod per aliquot annorum decursum, huius tantum vrbis pomoeriis incluius fuerit morbus, &introducto potus coffeë vsu, demum alibi exortus, ita, vt quo magis ille in consuetudinem abiret, &pluribus locis inueheretur, eo maiora quoque incrementa hic sumeret &latissime se diffunderet: quinimo, quod singulare plane &antea non animaduersum est, plerumque acutis sese associaret febribus. §. XXXV. Satis itaque arbitror me demonstrasse, qua ratione calidi potus ad purpurae genesin, seu scorbuti in purpuram conuersionem fecerint. Toti autem negotio singularem accendet lucem, quae sequitur obseruatio. Haec nostra ciuitas Hala tam ob situm, quem obtinet, decliuiorem &aquarum praeterlabentium, ex parte stagnantium, effluuia, quam potissimum ob salinas, ingentem continuo copiam vaporum aqueorum emittentes, humida circumdatur atmosphaera; vnde e longinquo adspicienti se tota repraesentat nebulosa.