Latin
116
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 116
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim parata alimenta, suauem linguae acrimoniam imprimendo, efficiunt, vt comedentes partim vltra satietatem iisdem se repleant, indeque magnam crudorum humorum copiam, non secus ac scorbutici a crassioribus cibis, colligant, partim maiorem sanguinis efferuescentiam sibi contrahant, quae largiori partium salino-sulphurearum generationi admodum patrocinatur, vt dein perfacile, concurrentibus aliis causis, purpura excludatur. Accedit adhuc, quod hodierno aeuo frequentior sit vinorum spirituosorum, quam antea, potus, qui adeo inualuit, vt parum supersit, quin apud nonnullos tota sanguinis massa in vinum conuertatur.