Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXVII. Atque huic nimiae in cibo &potu luxuriae tribuendum est, quod hodie variae sanguinis profusiones valde sint familiares, &inprimis haemorrhoidalis fluxus iam pluribus contingat: quare nonnulli medicorum seducti, omnium morborum chronicorum originem, in feminis a mensibus non rite fluentibus, in viris ab haemorrhoidibus impeditis, deducendam esse autumant, ideoque, si tales morbi ingruunt, ad salutares has excretiones promouendas &in ordinem redigendas omnem curandi methodum dirigunt, ac praesertim pilulas ad exemplar Beccherianarum concinnatas, quas aloe, licet in refracta dosi ingreditur, frequentius, imo alternis diebus propinant. At vero, vt taceam, hancce hypothesin veritati minus esse consentaneam, ego certe adserere non dubito, quod crebrior harum pilularum vsus, qui sub aliis circumstantiis alioque tempore valde securus est, ad purpurae genesin in nonnullis permultum conferat. Quodsi enim ad sanguinis, praesertim per haemorrhoides, excretionem nulla a natura est propensio; non potest non fieri, vt inde massa sanguinea valde exagitetur, commoueatur, &,aucto intestino motu, maior particularum salino- sulphurearum copia extricetur, quae purpurae causam suppeditat materialem.