Latin
METHODVS MEDENDI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 118
Unproofread scanNot analysed yet
METHODVS MEDENDI. QVod ad praeseruationem attinet, nihil certe vtilius &praestabilius in purpura, tam chronica, quam acuta miliari, ad declinandum eius recursum nobis innotuit, quam primo ex fonte diaetetico abstinentia ab omni cereuisiarum genere, quippe quae, plane non accommodae sunt huic morbo. Nulla enim ex illarum censu est, quae, si vetus, acorem non contrahat &nimis spirituosa fiat, vel si recens, foeculenta non sit, &fermentatiua, vel etiam, quae non crassiores &mucidas nutritiuas partes vehat: omnia tamen haec &singula, minus apta sunt, quin officiant, obtinendae sanguinis &lymphae depurationi, in qua omnis &praeseruationis &curationis cardo vertitur. Hinc calidis &aestiuis temporibus, temperatarum acidularum, vt Selteranarum &Wildungensium, cum pauxillo vini remixtarum, vsum suasimus. Brumali vero tempore, nec non iis, quibus aquas eiusmodi medicatas comparare non fuit integrum, imperauimus, vt vel puram aquam fontanam biberent, vel decocta conficerent, ex radice scorzonerae, sarsaparillae &cichorii, rasura cornu cerui &hordeo mundo, addito pauxillo seminis foeniculi, sumendo ad aquae nensuram dimidiam specierum vnciam, iisdemque potus ordinarii vice vterentur, ac si sors ferret, interdum vinem adderent. Nonnullis tamen etiam propter consuetudinem cereuisiam tenuem &bene defoecatam concessimus.