Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 117
Unproofread scanNot analysed yet
Breui, iam omnia adsunt momenta, quae contentas in sanguine partes salinas &sulphureas accumulant, acriores reddunt, &altius in cutis fibrillas adigunt: vnde non mirum, quod salinus ille morbus scorbutus, mutata indole sua, in alienum plane morbum, qualis purpura est, degenerauerit. §. XXXVIII. Prognostica vtriusque purpurae iam supra, vbi integra Prognosis purpurae morbi historia suppeditata fuit, intermiscuimus, placet tamen chronicae. speciatim de purpura chronica pauca subiungere. Haec autem, quia febre non stipatur, nisi plane praepostera medicatione corrumpatur, periculum non intentat: molestissimum tamen malum est, renitens, difficilis sanationis, &quod mire torquere &fatigare solet &medicos &aegros. Si enim minera purpurae fixam in partibus solidis imisque penetralibus collocauit sedem, non facile corpus deserit, sed intus remanens nec ad habitum corporis propulsa, graues ingignit afflictiones. Si vero nimis impetuose expellitur, saeva rursus imminent mala. Id autem maxime accidit iis, qui imbecillum genus neruosum obtinent, &in spasticas stricturas, quibus sanguinis &humorum aequabilis cursus impeditur, proni sunt; quo fit, vt sanguis impurus abundans, modo ad caput, modo ad pectus, modo in articulos, impetuose, nec minus periculose congeratur, &saevorum pathematum scena adornetur. Quod si enim ad caput impetus vergit, cephalalgiae, aurium tinnitus, memoriae debilitas, aphonia, imo quandoque furores, insaniae, insultus apoplectici &lethargus ab intus retenta materia purpuracea oboriuntur. Si ad pulmonum &sensibiles diaphragmatis membranas fertur, asthmata sequuntur spasmodica, nec non punctorii &lancinantes in pectore dolores. Si ventriculi membranis incumbit, summae anxietates praecordiorum &cardialgiae exsurgunt. Si intestina occupat, tormina &inflationes hypochondriorum cum molestissimo ardoris sensu affligunt. Si ad artus diffunditur, saeuis iidem tractionibus &lancinationibus corripiuntur. Et si denique maligna materia tendinea &neruea ossis coxendicis ligamenta obsidet, malum excluditur ischiadicum. Haec autem omnia, saeuissima licet symptomata, vehementiam suam ponunt &infestare cessant, simulac materia acris caustica ad habitum corporis propulsa iterum fuerit &ablegata.