Latin
METHODVS MEDENDI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 125
Unproofread scanNot analysed yet
Quum vero saepissime contingat, vt lochia in febre laQuid facienctea vel purpurea subsistant, &sanguinis raptu ad caput fadum si lochia subsistunt? cto, lethalia oboriantur symptomata, in quaestionem cadit: an, si lochia plane non, vel non sufficienter fluunt, si febris est, si purpura imminet, venaesectio tuto &vtiliter admitti possit? Verum enim vero, quia hoc argumentum, iam in diss. de venaesectionis prudenti administrat. pag. 18. seqq. fusius excussi, &momentosis rationibus docui, quod venaesectio non solum in febribus exanthematicis, sed comparentibus etiam iam efflorescentiis nonnunquam summopere proficua sit, allata ibi huc non transcribemus. Id tamen sancte affirmare possumus, quod solius venaesectionis, pro circumstantiarum ratione largioris, vel in pede, vel manu, institutae ope, proximas iam morti puerperas, &spasticis stricturis. quibus sanguis impetuose ad cor &cerebrum vrgebatur, detentas, ab orci faucibus reuocauerimus, &praesentaneam opem attulerimus. Atque adeo haud immerito, si suppressis lochiis laborantes puerperae decedunt mortis causam in venaesectionis neglectum reiiciendam esse putamus. Neque desunt ex clarissimorum auctorum numero, qui nostrae sententiae calculum adiiciunt, e quibus nominasse sufficiat WILLISIVM de sebb. cap. XVI. NELSCHIVM de purpura Lips. ROLFINCKIVM libr. de ord. &meth. consult. lib. IV. sect. II. cap. 6.