Latin
CAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 126
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE PRACTICAE. N vtraque purpura, siue benigna, siue maligna, nihil tam perniciosum, &ad mali caussam augendam, symptomatum &morbi vehementiam exacerbandam, &ex benigno morbo malignum reddendum, tam aptum &expeditum est, quam excessus in frigore &calore: siquidem si vllus alius, certe hic morbus, nec refrigerationem nec nimium aestum perfert, sed in vtroque exquisitum moderamen exposcit; vt hinc conclaue, vbi aeger decumbit, &aer in eo, aequali semper temperamento sint instruenda &custodienda. Quod si enim paullo frigidiuscula aura ad habitum cutis liberius accedit, vel tantum manus, antea sub lecto in temperato calore &vdore detentae, exporriguntur, illico inhorrescentia &perfrigerium vniuersum tangit corpus, &pustulae, subsequente magna anxietate magnoque ianguore, euanescunt: id quod eo facilius eoque maiori cum pernicie contingit, quo magis cubiculum antea nimis aestuosum, vel corpus stragulorum apparatu arctius tectum &tantum non obrutum fuit. Similiter in omnibus, maxime vero purpuraceis his exanthematibus, nihil, praesertim in ipsius morbi vigore, damnosius est, quam inaequalis &crebrius immutatus caloris in hypocausto gradus: eo quod subitanea calidi in frigidum &frigidi in calidum mutatio, nerueo-sensibilem cutis substantiam grauissime afficit, eiusque tonum, robur &motum mirifice variat &perturbat, vt pustulae neque in conspectum prodire, neque, si demum sparsim comparuerint, firmam seruare queant stationem.