Latin
CAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 128
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc, si aluus diutius officii obliuiscitur, cohibita ad habitum corporis vergunt purgamenta, biliosae, mucosae &fermentescibi les scoriae, quae per hepar, pancreas &glandulosas intestinorum tunicas separari aluoque debebant eiici, ad cutis colatorium conuertuntur, vel in longo illo &anfractuoso intestinorum canali collectae &inuicem commixtae, mora magis corrumpuntur, &postee ad sanguinem cum succis chylosis &alimentosis aduectae, liberale morbi &materiae morbificae pabulum ac nutrimentum praebent. Quare, nisi aluina cum aliis excretionibus reuocentur &in ordinem redigantur, ipse morbus rarius perfecte sanescit, sed aut crebrius recrudescit, aut diutius extrahitur. Contra vero, summo etiam cauendum est studio, ne acriori stimulo excretionum successus proritetur &vrgeatur, eamque ob caussam cuiuscunque generis, mitissima etiam emetica, omnia purgantia &laxantia, licet virulentia prorsus destituta, salina quoque, sunt vitanda. Neque etiam semper tutum est clystere aluum admonere, vel suppositorium admouere, praesertim ante eruptionem exanthematum &paullo post eandem. Etenim exstimulatis hoc modo interioribus, omnis fluidorum, qui ad corporis peripheriam tendit motus, illico inuertitur, perspiratio sufflaminatur, cutis pori coarctantur &efflorescentiae euanescunt: interiora vero languore opprimuntur ventriculus nausea corripitur, eius subversio oritur, intestina torminibus &ardore torquentur &praecordia angore stringuntur &excruciantur. Vt adeo pateat, summa cum cautione &prouida circumspectione, ad alui apertionem hoc in morbo esse descendendum. Multum denique ad periculosum purpurae retrocessum facit intempestiua &inconsulta sanguinis missio.