Latin
CAVTELAE PRACTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 129
Unproofread scanNot analysed yet
Nam plurimum certe refert, sicuti in omni exanthematum genere ita maxime etiam hoc, sanguinem in conuenienti quantitate, proportione &ad superficiem corporis accessu, ita moderari, ne ipse vel nimium exundet, vel deficiat. Vtrumque periculum alit. Si quantitate excedit, ob spasticas partium stricturas, congestiones in loca nobiliora summopere perniciales sunt metuendae. Si vero defectu peccat, ad exilissima cutis vascula &sudoris secretioni dicata organa appulsus vrgeri nequit, &vitiosa materia per capillare hoc cribrum minus recte secerni &transmitti potest, sed summo cum discrimine in interioribus corporis penetralibus immota obhaerescit. Quare vix majus hoc in morbo metuendum est periculum, quam si ab imperito medico inconsiderato sanguis exantlatur. Vidimus nosmet ipsi, tam infeliciter aliquoties cessisse quorundam ausum, qui in purpura chronica, qua hypochondriaci, spasticis pathematibus obnoxii, laborabant, venaesectionem in pede largius instituendam suaserant, vt exanthematibus subito disparentibus, apoplecticus irrueret insultus. Nouimus quoque, admissa illa, saeuissimas subsequutas esse artuum tractiones &conuulsiuos partium motus, &parum abfuisse, quin aegri letho afficerentur. §. VII. Inter auxilia chirurgica miliari febri opponenda refeVesicatorioruntur adhuc a quibusdam vesicatoria, si acida corrupta lymrum vsus in vtraque purpha peccat, quo eadem his mediantibus extrahatur, &fibrae pura, delassatae nerueae simul excitentur &ad contractionem solli citentur. Inprimis HAMILTON de febre miliari, eadem scapulis iterato apposita mirifice dilaudat, ita pag. 450. Sydenhami rationes subducens: ad serositatem minuendam optime respondent vesicatoria. Materia enim morbifica ex aliqua parte eorum ope diminuta, natura reliquam, via sibi consueta, facilius amandare potest: tantum abest, vt pustularum eruptionem impediant. At vero, licet id remedii genus non adeo incongruum esse videatur, ingenue tamen fatemur nos nunquam eo esse vsos, sed enumeratis praesidiis &auxiliis, purpuram adspi(Hoffm. Sst. T. IV. P. 5.) adspirante Deo expugnasse, ideoque aliis, vt periculum faciant linquimus.