Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 13
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus mali scorbutici eiusque symptomatum, continentem &proximam causam veramque sedem, &quomodo vires vbique diffundat, perspeximus; proximum nunc est, vt, vnde causae hae morbi internae suam nanciscantur originem, inuestigemus: idque optime fieri confido, quando ad causas istas externas, non naturales a medicis appellatas, quibus quotidie ad vitam opus habemus, animum mentemque aduertamus. Ita primo omnium nos docet experientia, scorbuticum malum quam maxime certis regionibus &populis, praesertim septentrionalibus &maritimis, vt Cymbriis, Norwegis, Seelandis, Frisiis, Ditmarsis, Belgis, Suecis &c. esse proprium ac valde familiare. Cuius rei causa in catholico isto, seu vniuersali fluido Aeris viacreo-aethereo est quaerenda, quod exhalationibus impuris, tium. putridis, salsis, nimiumque aqueis refertum, vi sua eiastica &expansiua, a qua vigor, tonus &robur solidorum, eorumque vis motrix systaltica dependet, multum priuatur. Quapropter etiam in aliis climatibus, ad meridiem vergentibus, loca lacustria, vliginosa, humilia, vbi facile inundationes &aquarum, delapsum non habentium stagnationes, item nebulae frequenter contingunt, ad progignendum eundem morbum sunt aptissima; certe non aliam ob causam, quam quod aer, multis exhalationibus humidisque vaporibus repletus fibras motrices valde relaxando, humorum circuitum cum naturalibus se &excretionibus valde retardet atque imminuat. XIX. 2) ingesta Sicut vero secundum HIPPOCRATIS effatum lib. de flatipraua. bus non ab aere solum, sed ab ingestis etiam morbi proueniunt; ita experientia edocti cognoscimus, victum inprimis durum &salsum, qui ex carnibus taurinis, porcinis &annosiorum animantium compactioribus, multoque sale conditis &fumo induratis, neque minus ex piscibus, praesertim maritimis exsiccatis &salitis constat, variisque gentibus mari &septentrioni proximis, familiaris est, ad nostrum morbum plurimum conferre momenti. Quo etiam legumina crassioris texturae, in locis praesertim humidioribus &vliginosis progerminata, panis grossior, durus, &ex secali, tempore pluuio collecto, confectus, item qui situm contraxit, iure debent referri. Ex potulentis aquae crudae, durae, graues.