Latin
CONSPECTVS CAPITVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 14
Unproofread scanNot analysed yet
salsae &stagnantes, ad quotidianum potum vsurpatae, vel si cereuisiae ex istis coctae, lupulo non bene conditae, vel acidae &faeculentae redditae fuerunt, nostro malo ingenerando plurimum velificantur. Haec omnia tamen longe maiori sunt nocumento, si vita iners, deses omnisque fere laboris &exercitationis expers coniungitur. Sic enim vitalis fluidorum circuitus &abhinc pendentes se &excretiones valde retardantur, sanguinique crassities &spissitudo inducitur. XX. Porro animadvertimus, corpora spongiosi &laxioris habitus, temperamenti sanguineo phlegmatici, quae exilitate ac copia vasorum multaque pinguedine praedita sunt, prae siccioribus macilentis, strictioris complexionis, quae vasa maioris diametri habent, scorbuticae corruptioni esse obnoxia; hanc potissimum ob caussam, quod in illis tardior &lentior humorum circuitus, impeditiorque excretionum fit successus &succi pingues aquosi quam promte, miasmate quodam accedente, in putredinosam abeant corruptionem. Praeterea &illud obseruamus, quod feminae prae viris, vrbani prae rusticis, eruditi prae plebeiis, qui laboribus fatigati pravos humores in corpore accumulatos per transpirationem expellunt, ad luem nanc magis sint dispositi XXI. Maxime vero omnium ad corrumpendam sanguinis massam, motusque oeconomiae corporis nostri peruertendos &excretiones, quae per cutim, aluum &vrinam fiunt, supprimendas, consuetae sanguinis euacuationes, in feminis per menses, in viris per haemorrhoides imminutae, magnam in nostro adfectu obtinent potentiam. Huc quoque pertinent mulieres steriles cum illis, quibus menstrua sponte propter aetatem subsistunt, &omnes, qui consuetas sanguinis missio nes, siue scarificando, siue venam incidendo, olim susceptas, penitus omittunt: siquidem inde humores in corpore valde cumulati, libere per omnia vasa circulari nequeunt sed hinc inde stagnantes, impuritatem contrahunt; vnde scorbuti origo.