Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 158
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim ex hoc ligno per spiritum vini rectificatissimum tartarisatum paratur essentia valde resinosa, quae cum dimidia spiritus tartari parte mixta, calidoque cum vehiculo exhibita sudorem efficaciter mouet. Longe autem frequentioris tutiorisque vsus est decoctio ligni &corticis ex aqua ita instituta, vt eius vncia in tribus aquae libris medicis per horae spatium decoquatur: qua ratione tantum subtilis resinosa &balsamica extrahitur portio, crassiori resinae substantia relicta. Siquidem idem decoctum ad siccitatem leni euaporationi commissum puluerem relinquit bruni coloris, odoris &saporis opobalsamum aemulantis, acrimoniae tam penetrantis, vt vel dimidii grani portio naribus suscepta, vehementem mouendo sternutationem, mucositatem ex narium sinibus, si quid aliud, potenter sine incommodo excutiat. §. III. Ex qua operatione satis licet colligere, decoctum guaiacinum debita quantitate debitoque tempore interne sumtum principio suo acri subtili balsamico inertes ad motus fibras &tunicas vasorum ac glandularum nerueas stimulando, humorum &lymphae progressum, aucta &intensiori reddita virtute systaltica, egregie promouere. Commode autem tale decoctum pro circumstantiarum ratione ad mensem vnum, duos vel tres mane in lecto, lenem postea sudorem exspectando, calide bibitur tam felici saepe euentu, vt ego hoc solo plures, phlegmatico temperamento habituque corporis spongioso praeditos a peritissimis in arte viris sanatos sciam. Nonnulli etiam, ad nimiam humorum tenacitatem eo melius dissoluendam, idem decoctum cum balneo laconico, quod cum spiritu vini accenso paratur, vsurpare suadent; neque ideo taxandi videntur, si modo debitam cautionem iustamque circumspectionem adhibeant.