Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 159
Unproofread scanNot analysed yet
2) cum temQuodsi vero sunt teneriora, macilentiora sensibiliorisque peratioribus naturae subiecta, decoctum hoc guaiaci, ob maiorem, quem de octit. in humoribus excitat motum &ebullitionem, non congruum semper est remedium ad luem exstirpandam, sed tum praeferenda sunt decocta, quae ligna &radices temperatiores ingrediuntur, cuius generis sunt radices sarsaparillae, chinae, lignum sassafras, &ex nostris regionibus lignum iuniperi, radix cichorei, saponariae, bardanae, glyzyrrhizae, &alia, quae in formulam redacta medicinalem, oleo tartari per deliquium, ad meliorem extractionem, possunt imbui; siquidem hoc sal quasi clauis est, qua firmior, resinosa &viscosa lignorum compages recluditur. Longe vero praestantior horum decoctorum in debellando malo est effectus, quando antimonium crudum in petia ligatum in coctione additur, vel etiam, vt quorundam mos fert, argentum viuum adiicitur. Atque tum eaedem species &decocto saturatiori mane bibendo, &loco potus ordinarii hauriendo inseruiunt, ita tamen, vt si hic finis intenditur, in tripla maiori aquae quantitate decoctio instituatur, additis pro re nata passulis minoribus, &,suauioris conciliandi saporis gratia, cinamomi pauxillo adiecto. Ad meliorem mentis nostrae euolutionem praescribere Formalae decoctorum. placet vnam alteramue decoctorum formulam: Recipiantur rasurae ligni guaiaci vnciae quatuor, corticis eiusdem vncia vna, radicum sarsaparillae, chinae ana libra dimidia, cichorei, glycyrrhizae ana vnciae duae, salis tartari vncia dimidia. C. C. D. S. species, quarum vncia vna &semis cum duabus drachmis antimonii crudi in petia ligati in tribus aquae mensuris coquenda, &facta colatura tertia mensurae pars, ad sudorem pellendum haurienda.