Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 165
Unproofread scanNot analysed yet
vt humores prius fluxiles reddamus, fibrasque rigidiores &ad spasticas stricturas procliues relaxemus: quod optimo consilio perficitur per balnea aquae dulcis temperata, duas vel tres ante saliuationem hebdomades vna cum decoctis lenioribus adhibenda. Atque his praemissis optime blandeque saepe agere vidimus mercurialia. Circa symDira quandoque sunt, quae curationi mercuriali adsociptomata sub antur symptomata, vt dentium nigrescentium a nimia gingisaliuatione. uarum relaxatione inducta vacillatio, linguae fauciumque intumescentia cum masticatione °lutitione difficili, appetitus prostratio, somnus ob saliuae fluxum, noctu etiam durantem valde interruptus, &norabilis virium defectio: quae omnia partim ab impetuosa saliualis laticis profusione validoque seri ab extremis &infernis partibus ad fauces impulsu, partim vero ab imminuto alui &vrinae fluxu proueniunt. Quapropter, si nimium vrget &vires plane destruit saliuae profluuium, humorum motum ad inferiora deriuare iuuat per pediluuia dextre adhibita, per clysteres, per laxantia mannata &rhabarbarina, vel, si haec non sufficiunt, per pilulas nostras balsamicas cum extracto panchymagogo Crollii interdum acuatas, vel etiam per puluerem rhabarbari, cum diagrydio sulphurato vigoratum &cum syrupo cichor. cum rhaginbarb. in electuarium redactum, quod simul roborandis giuis Neque tum laude sua carent infusa giuis egregie inseruit. theiformia, ex veronica, scabiosa, floribus sambuci &saluiae parata crebriusque oblata, quia iisdem humorum motus ad extimam corporis superficiem dirigitur, &saluberrimum transpirationis negotium perbelle promouetur. Praeter haec interna deriuantia quod speciatim attinet ad externa, in oris fauciumque vitiis sub ptyalismo euenientibus, applicanda opportunissime adhibentur gargarismata, ex speciebus purificantibus leniterque constringentibus composita, quarum praecipuae sunt baccae &folia myrthi, flores balaustiorum, rosarum rubrarum, herba menthae, melissae, cortex cascarillae, mastix &c. quae in aqua flor.