Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 166
Unproofread scanNot analysed yet
sambuci, plantaginis, vel vino rubro decocta siphonis ope possunt iniici, iisdemque os saepius collui. Ad nimiam vero gingiuarum laxitatem dentiumque lapsum praecauendum essentia terrae catechu, tinctura laccae Mynsichti, vel balsamum nostrum vitae cum syrupo granatorum, vel aurantiorum mixtum, carnique gingiuarum crebrius admotum, egregiam praestant opem. Incidit saepius, vt mercurialia pro saliuatione cienda propinata dolores excitent intestinorum admodum feroces: quare tum protinus danda sunt theriacalia, vt theriacae coelestis aliquot grana cum emulsione amygdalarum dulcium &vncia dimidia syrupi diacodii. Atque eiusmodi emulsiones cum aquis antispasmodicis paratae, &cùm syrupo papav. albi edulcoratae commodum etiam habent locum, quando nimia &assidua vigilia auxilium vrget, quia tali in casu fortiora dare hypnotica nunquam securum est, sed leniora tantum haec sufficiunt. §. VII. Ipsa saliuationis cura nonnunquam ad triginta &sex dies, imo longius protrahenda est; quibus exactis nihilominus saepe aeori certam mercurii dulcis dosin omni septimana debent sumere, &se diutius adhuc ab acribus, pinguibusque cibis abstinere.