Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 169
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc vicevlcerosam ossium affectionem AVICENNA, vnus ex praecipuis medicorum antistitibus, ventositatem spinae appellauit, &ita exoriri docuit, quando ichoris putridi, in ossium cauernis accumulati pars grossior in tubera &tophos concresceret, altera subtilior sua acrimonia ossa &panniculos eius arroderet atque distenderet, quorum panniculorum ope ossa dolerent &quasi terebra perforari viderentur. Quod vero noctu praesertim atrociores huius morbi dolores osteocopi ingrauescant, id ea ratione fieri arbitror, quia sole occiduo, ob motum fluidi aetherei lentiorem, humores magis fiunt viscidi ac tenaces; lecti vero calore acres corrodentes subtiliores partes magis in motum cientur, vt membranulas, tendines &neruos grauiter vellicent, &vaporoso flatu distendant. §. XII. Pustulae venereae in fronte &mento efflorescentes, sani- cautelae ciremque &ichorem putridum acrem fundentes difficulter tol- ca pustulas luntur &consolidantur, nisi veneno venereo probe retuso, omnique symptomatum ferocia refraenata. Neque etiam linimentis, vnguentis &emplastris semper cedunt, sed ab applicatione vnguenti digestiui, ex vitello oui, myrrha &terebinthina Veneta parati, &cum aequali portione balsami nostri vitae remixti singularem vidi effectum consolidantem. §. XIII. Gonorrhoea virulenta albique fluoris ex mulierum pu- circa vitis pudendorum dendis stillicidium mercurialibus non sistuntur. Vrgent tasub saliuamen nonnunquam auxilium; quo fine praeter ea, quae suo loco tione. in capite de gonorrhoea innuimus, iniectiones tam in vterum, quam in vrethram immissae prosunt; quales ex aqua calcis viuae secunda, cum aqua rosarum vel sambuci facta, &cum aqua d’ arquebusade mixta possunt confici, quibus in gonorrhoea nonnunquam sacchari saturni pauxillum potest addi. Neque tumores testium saliuatione proprie curantur, nisi simul idoneis succurramus externis remediis, quae in fotibus &vaporibus, ex herbis &floribus emollientibus in lacte coctis (Hossm. Sst. T. IV. P. 5.) coctis partique affectae admissis, nec non emplastro Vigonis cum mercurio potissimum consistere debent. §. XIV. Restat autem peculiaris medendi methodus, quae, si internam spectemus opem, non modo iam dictis genitalium adfectibus, quando nec cura sudorifera nec mercurialis sufficit, egregie opitulatur, verum etiam in debellandis aliis huius morbi symptomatibus, vt fere sunt putrida ossium squamosorum corruptio, polypus &ozaena, pessimam stillans saniem, mirifice prodesse solet.