Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 170
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim mala tam pertinaciter inhaerent, vt curationem omnino singularem poscant, quae nostra methodo &experientia per medicamenta quidem mercurialia, sed eadem valde correcta &virtute diaphoretica exaltata, sine largiori saliuae ad aliquot hebdomades durante profluuio perficitur. Iam fere triginta elapsi sunt anni, quum ego dissertationem de morbis rebellibus chronicis sine saliuatione curandis conscripsi, ibidemque docui, qua ratione mercurius intima auri vel stanni admixtione diaphoreticus reddi possit. Siquidem haec metalla singulari quadam &quasi propria pollent efficacia, penetrantem volatilem, partibusque neruosis infensam mercurii indolem cicurandi &ita temperandi vt ne ad intimam membranarum compagem penetrent, sed tantum vim vasorum systalticam augendo, circuitum sanguinis &lymphae intendant, quo mediante ad ambitum corporis cutisque spiracula vitiosi humores ducuntur &inde euacuantur. De ipso autem praeparandi modo scire licet, quod alter mercurius diaphoreticus ex amalgamate mercurii &stagni, ita conficiatur, vt desuper abstracta aqua forti edulcoratio cum aqua fiat, alter vero ex commixtione mercurii, auri, &aequali portione reguli antimonii, desuper abstracta aqua regis, itidemque facta edulcoratione, praeparetur.