Latin
CAVTELAE ET MONITA PRACTICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 171
Unproofread scanNot analysed yet
Atque cum medicamento hoc diaphoretico, auri inprimis combinatione praeparato curatio non frustranea ita institui debet: primo pilulis mercurialibus supra descriptis aliquoties aluus est soluenda, deinde, humectato prius corpore per balneum, ex aqua fluuiatili furfuribusque triticeis paratum &aliquot dies adhibitum, mane &vesperi mercurius ille cum antimonio diaphoretico, vel in conserua rosarum vel in forma pilularum ad scrupulum vnum per aliquot dierum spatium offeratur, postero die mane superbibendo decoctum lignorum temperatum cum regimine diaphoretico. Tutior tamen est haec medendi methodus, si peracta ciborum digestione circa horam pomeridianam quintam vel sextam aeger quotidie per mensem in balneum descendat &cubitum iturus medicamentum dicto modo sumat: qua ratione non raro tam exoptatus obtinetur effectus, vt aliis dein curationibus internis non semper opus sit, ad pestiferum illud virus ex corpore eliminandum; si modo aegri simul rectum coniungant victum, debitamque potuum temperatiorum copiam, quam sat magnam esse decet, adsumant.