Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 174
Unproofread scanNot analysed yet
At vero, foetidissima illa narium corruptio ita inualescebat, vt materia altius serpens non tantum narium concamerationes, sed faucium quoque ossa ichore putrido &plus minus sanguinolento, depasceret: siquidem innumeris fragmentis osseisque squamulis quotidie exemtis ossa turbinata &cartilagines fere omnes intra anni spatium consumebantur. Adiungebatur medicus, qui probata medendi methodo, a chirurgo hactenus adhibita, nihil omnino, praeter medicamenta quaedam sanguinem depurantia propinabat, sed sine vllo meliori effectu; vt potius sub horum vsu os palati carie exesum sat lato foramine hiaret, &dentes aliquot cariosi ex superiori maxilla exciderent. Exterius quoque in facie prope nares tumor emergebat, pereunte simul omni odoris &tactus sensu, ut nihil prope a stilo, profundius naribus immisso perciperetur. Inter haec puer grauiter conquerebatur de doloribus osteocopis, qui somnum fere omnem, ciborum adpetentiam, viriumque robur abigebant; &iam eo res deuenerat, vt &medicus &chirurgus malum desperatum nullaque ope sanandum pronuntiarent. Quare parens perterritus ad me confugit; vnde ego ineptissima hac curatione, quae refrigerantibus absoluebatur, reprobata, ad putredinem vlteriorem auertendam remedium summe efficax praescribebam, ex olei caryophyllorum non adulterati, balsamique Peruuiani aequali portione compositum, quod saepius de die cum linteo carpto narium cauitati intrudebatur. Dein quoque decoctum agrimoniae, saniculae, millefolii &c.