Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 175
Unproofread scanNot analysed yet
cum tinctura myrrhae, vel aqua sclopetaria impraegnatum spiritu attrahendum, vel siphone infundendum praecipiebam, vt inde narium interiora eo melius eluerentur. Quoniam tamen cetera, quae iungebantur symptomata, simul internam postulare opem videbantur, eandem hac ratione ferendam iudicabam. Praemissa leniori alui laxatione, mercurium diaphoreticum solarem cum conserua rosarum subactum ad tria grana alternis diebus mane offerri iussi, superbibendo decoctum lignorum, lenemque postea sudorem in lecto exspectando. Inter cibos &ante somnum obtuli elixirium balsamicum, quod chylificationi sanguinisque depurationi egregie inseruiebat. Neque demum temperata decocta, in potus locum haurienda, nec balnea vespertino tempore adhibenda omisimus, idque adspirante gratia diuina obtinuimus, vt non modo sensim paullatimque sordida narium vlcera persanarentur, sed &dolorificae artuum lancinationes cum reliquis symptomatibus feliciter exspirarent, misereque antea adfectus aeger exacto mensis spatio iterum suis fungi actionibus valeret, nihil sentiens molestiae, praeter quod loquelae impedimentum remaneret, quale immedicabile erat infortunium, fortique ideo animo ferendum.