Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 184-3
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS CVM CONSILIO. Affectus, quo praesens laborat femina, tumor est cancrosus, qui non modo ex colore liuido &lapidea duritie partis glandulosae verum etiam ex doloribus pungitiuis sat clare cogno scitur. Prima huius mali origo deducenda videtur a puerperio, ex quo plurimae mulieres resurgunt morbosae, si vel saluberrimae diaetae praecepta quoad victum, regimen &animi affectus minus rite fuerunt seruata, vel si lochiorum fluxus quocunque modo peccauerit. Potissimum vero in praesenti casu largissima sanguinis in partu profusio accusari debet, qua corpus debilitatum postea loco sanguinis boni ac laudabilis multas serosas &excrementitias collegit cruditates, quae minus recte a mas sa sanguinis segregatae variis subinde molestiis, &speciatim quidem rheumaticis faciei &artuum defluxionibus, glandularumque tumoribus ansam dederunt. Iam quidem hoc fine vtilissima sunt lignorum decocta cum inedia, omniumque remediorum vim longissime superat tempestiuus thermarum Carolinarum vsus. Si quis vero in tali cacochymico corporis statu saliuae profluuium mercurialibus temere molitur, plus semper nocet, quam prodest. Etenim, cum validiora haec me dica tam benignis quam malignis, praesertim cancrosis. dicamenta spastica partium neruosarum &glandulosarum strictura agant, fieri aliter non potest, quin spasmi, si iam in corpore sensibili &debilitato adsunt, mirum in modum augeantur: vnde non modo praefentes vasculorum minimorum obstructiones confirmantur, verum etiam occlusis in cute vasculis frigoris sensus inducitur, &a cohibito transpirationis negotio maiores in corpore impuritates accumulantur.