Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 185-2
Unproofread scanNot analysed yet
Res autem quo clariorem accipiat lucem, probe meretur attendi, quod saliuatio plerumque frigus partium extremarum iunctum habeat, quod eo quidem fine fieri arbitror, vt per inferiorum partium stricturam lympha &saliua maiori nisu ad superiora, miximeque ad glanduiosam faucium compagen delata eo melius excernatur. Saepe vero peracta etiam salivatione, si haec vel nimia, vel intempestiue adhibita fuerit, externae partes molesto tentantur frigore, quod nisi mitigatur &ad iustam redigitur temperiem, multa succedunt incommoda, quae in praesenti etiam casu metuenda sunt, vbi durante frigore ad adfectam mammam maior humorum fiet affluxus. Ego itaque in consilio ferendo primo omnium suasor &auctor fui, vt aluo, quae saepe similiter clausa erat, subducta extrinsecus diligentes adhibeantur frictiones, &aegra per interualla in balneum aquae dulcis descendat, vt sanguinis in externas partes influxus reuocetur. Deinde, commendaui curam cum fonte Egrano tepido instituendam, &seruandam praecepi accuratiorem diaetam, vitando salsa, acria, dura &motus augentia, substituto in potus locum decocto purificante. Extrinsecus tumori duro imponendum suasi emplastrum Barbette saponatum &probe camphoratum cum hyoscyami oleo malaxatum, superposito cataplasmate ex semine milii cocto; vnde abscessus benignus fiebat, qui secundum artem tractabatur.