Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 191
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod teste obseruationum fide, corpora pinguedine multum referta non modo diutius &grauius cum hisce cutis morbis conflictentur, verum etiam iisdem sanatis facilius in pristinam labem recurrant, aperto indicio, in ipsa pinguedine mali fomitem delitescere. §. XII. Quod si subiecta harum cutis adfectionum consideramus, --subiecta infantes maxime &pueri, vt variolis, morbillis, achoribus capitis &omnis generis cutis defoedationibus; ita etiam inprimis scabiosis &pustulosis adfectibus sunt obnoxii, non tantum propter mollem &spongiosam solidarum partium substantiam, &imbecilliorem transpirationem, sed potissimum hanc ob rationem, quia ob defidem mulierum grauidarum vitam &digestionis imbecillitatem, succi, quibus adhuc in vtero nutriuntur infantes, minus sunt temperati, sed impuri: vnde non mirum est, tenera etiam infantum corpora sordibus conspurcari, &superfluis vitiosis redundare humoribus; qui quum longo post tempore ex aduersa aeris constitutione, vel virtute seminii contagiosi, aliisque ex causis in motum fermentatiuum adiguntur, innumera mala cient, atque inprimis externas corporis partes variis exanthematibus deturpant. §. XIII. Haec scribenti in memoriam venit communis illa tradi- -a vario. lis &mortio, achores, tineamque capitis &scabiem infantes &pueros billis non a morbillis &variolis praeseruare, vel minimum, vt mitiori sunt libera succedant gradu, efficere. Verum enim vero, si desideraretur, ego multa contraria possem allegare exempla puerorum, tam scabie, quam aliis vlcerosis cutis vitiis laborantium, qui a molestissimis hisce morbis non ita pridem liberati in variolas confluentes &morbillos mali moris inciderunt: ex quo non adeo obscure licet concludere, quemuis ex pustularibus his morbis peculiarem &quasi specificam vitiosae &corruptiuae materiae habere indolem, quae sub peculiari pinguedinis inuolucro delitescit.