Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 192
Unproofread scanNot analysed yet
§. XIV. Iam reddenda erit ratio, qui fiat, vt cutis vitia in variis subiectis adeo multum inter se varient. Sed id magna ex parte, quantum ego quidem assequi possum, a diuersa aetatis periodo deriuandum est. Etenim, quoniam textura cutis ratione aetatis valde immutatur, dum alia in puerili &iuuenili, alia in virili &senili esse solet: inde etiam efficitur, vt pustulosi illi, qui cutem diuersimode adfligunt, morbi aliam atque aliam naturam &genium induant, variisque modis sese exserant. Ex physiologicis enim pro certo adsumendum est, in puerili &iuuenili corpore plures in cute canaliculos esse minimos copiosiora etiam in eius superficie poros &foraminula hiantia, quam in adultis &aetate crescente, vbi tubuli magis angustantur, coalescunt &solidescunt. Ita in senibus interstitia membranarum cellulosa vt in toto corpore, ita praecipue inter cutim &subiectas partes humore pingui minus replentur, sed rugae seniles formantur: vnde ob pinguedinis defectum vascula exhalantia &pori cutis contorquentur, curuantur, comprimuntur. Quibus suppositis, iam facile reddi poterit ratio, cur in senili aetate scabies sicca, serpigines cum intolerabili pruritu, herpes miliaris &c. praecipue sint familiares; contra vero in infantibus &pueris sanguineo-pituitosis &obesis, ob seri &pinguedinis copiam. magis tales adfectiones, quae multum saniei fundunt, proueniant.